- SERMOLOGUS
- SERMOLOGUSLiber Ecclesiastic. est in Communione Romana continens Sermones, a Papis aliisque viris sanctitatis opinione claris compositus, qui legi solet in Festis Confessorum, a Natali usque ad octavas Epiphaniae, in Purificatione B. Mariae, in Festo omnium SS. etc. Beletus c. 55. Fuêre autem olim istiusmodi Sermones ad populum sidelem frequentes, ut ex Patrum tum Graecorum, tum Latinorum, homiliis patet, donec sub Gregorio M. ac successoribus eius, Caroli M. tempore, rarescere coeperunt: praeteritô saeculô denuo in crebriorem usum revocati. Et quidem in Africanis Ecclesiis, Antistites stantes stanti plebi verba facere consuevisse, contra quam in Ecclesiis transmarinis, ubi non solum Antistites sedentes loquebantur, ad populum, sed ipsi etiam populo sedilia subiacebant, ne quispiam insirmior stando lassatus a saluberrima intentione averteretur, aut etiam cogeretur discedere, notat Augustin. de catechiz. rudibus c. 13. Unde et postmodum idem infirmos, qui stare non poterant, sedere iussit, Homil. 26. Vide quoque supra, in voce Homilia: uti de Sermone in genere, Voss. de Idolol. l. 3. c. 44. 88. et hîc passim: de Sermone brutorum supra, ubi de Asina Bileami.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.